monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 6 > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 20, 14, 9
Intus enim quamvis per fidem positi, dum plerumque avaritiae cogitationibus serviunt, quasi illud comedunt, unde in extremo vitae suppliciorum aspera proferuntur. Qui dum frugem divini eloquii non concupiscunt, sed ad rerum temporalium ambitum serviunt, nequaquam pane tritici, sed radice iuniperi satiantur. Ipsa quippe eos ab imis atque infimis oborta occupant, quae illos more iuniperi postmodum ex duritia retributionum velut ex asperitate foliorum pungant. Contemnentes namque Deum hic, minime sentiunt quantum sit mali quod agunt. Adhuc enim iuniperi radicem comedunt, sed huius radicis quam sint rami asperi non attendunt, quia nimirum prava actio modo quasi ex radice delectat in culpa, sed postmodum quasi ex ramis pungit in poena. Ubi et bene subiungitur: Qui de convallibus ista rapientes, cum singula reperissent, ad ea cum clamore currebant.