monumenta.ch > Hieronymus > bnfGrec107.171 > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 20, 14, 8
Vel certe herbas mandere est, levia quaedam ac tenera de antiquis patribus imitari. Arborum vero cortices edere est eorum opera superficie tenus agere, sed intentionem rectam in eisdem operibus non tenere. Sunt enim nonnulli, qui dum praesentis mundi gloriam eiusdem mundi actionibus adipisci non possunt, speciem sanctitatis appetunt, habitum venerationis sumunt, imitatores antiquorum patrum videri concupiscunt, et quaedam quidem parva ac levia peragunt, sed eorum fortia, et quae ex solius charitatis radice prodeunt, imitari contemnunt. Hi videlicet herbas edunt, quia magna negligunt, et vilibus satiantur. Plerumque tamen etiam quaedam quasi robustiora opera exercent, sed intentionem rectam in eisdem operibus non tenent. Quibus profecto arborum cortices mandere est exteriores electorum actus assumere, et intentionem bonam in bonis actibus non habere. Dum enim pro humana laude recta opera exquirunt, sed imitari cor recte operantium negligunt, ex solis arborum corticibus replentur. Toto namque desiderio praesentis vitae gloriam, vel abundantiam quaerunt. Unde et recte subiungitur: Et radix iuniperorum erat cibus eorum.