monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 20, 14, 7
Quid enim per herbas nisi tenera ac terrae proxima bene inchoantium vita, et quid per arborum cortices nisi exteriora opera eorum qui iam sublimia appetunt designantur? Pravi namque cum recta incipientes aspiciunt, aut irridendo, aut quasi consulendo contradicunt. Cum vero iam quosdam pensant ad summa proficere, quia eorum profectus funditus dissipare nequeunt, a quibusdam illos suis operibus divertunt. Herbas itaque eis et arborum cortices mandere, est vel studia bene inchoantium, vel operationes quorumdam iam more arborum ad superiora tendentium pestiferis persuasionibus quasi quibusdam malitiae suae dentibus dissipare. Herbas mandunt reprobi cum infirmorum initia irridendo consumunt. Arborum quoque cortices mandunt cum manu perversi consilii a vita recte crescentium tegmen bonorum operum subtrahunt. Hos autem in quibusdam actibus velut arbores exspoliant; illos vero velut herbas, quia despicientes trahunt, quasi quae calcant comedunt. Quorumdam iam fortitudinem in alta surgentem ex parte demoliuntur; quorumdam vero teneritudinem et adhuc in imis positam penitus conterunt. Dicat igitur: Mandebant herbas, et arborum cortices, quia pravis irrisionibus in nonnullis exteriora opera, in nonnullis autem per spem virentia corda dissipabant.