monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 20, 14, 6
At contra pravi gaudent in eis corruptionis suae necessitatibus, quia nimirum eas ad usum voluptatum retorquent. Cum enim reficiendis cibo corporibus naturae serviunt, per delectationem gulae in voluptatis ingluvie distenduntur. Cum tegendis membris vestimenta quaerunt, non solum quae tegant, sed etiam quae extollant expetunt; et contra torporem frigoris, non solum quae per pinguedinem muniant, sed etiam quae per mollitiem delectent; non solum quae per mollitiem tactum mulceant, sed etiam quae per colorem oculos seducant. Necessitatis igitur causam in usum voluptatis vertere, quid est aliud quam calamitati suae squalorem miseriae sociare? Pressa itaque tempore adversitatis Ecclesia, reminiscatur eorum ex quorum merito talia sustinet, et dicat: Qui rodebant in solitudine, squalentes calamitate et miseria. Calamitate scilicet non squalerent, si insitis necessitatibus voluptatum miseriam non superadderent. Quas videlicet necessitates ex parentis primi culpa meruimus. Hi vero qui calamitati suae miseriam adiungunt, ex cruciatu poenae ad augmenta prorumpunt culpae. Sed utinam tales cum ad melius permutari despiciunt, ita perversa agerent, ut non ea etiam aliis propinarent. Utinam illis mors sua sola sufficeret, et non virulentis persuasionibus alienam etiam vitam necarent. Invident enim alios esse quod non sunt, dolent alios adipisci quod perdunt. Nam si qua forte in aliorum actibus exoriri bona conspiciunt, mox ea manu pestiferae exprobrationis evellunt. Unde et sequitur : Et mandebant herbas, et arborum cortices.