monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 20, 14, 5
Natura igitur humana bene condita, sed ad infirmitatem vitio propriae voluntatis lapsa, in calamitatem cecidit, quia pressa innumeris necessitatibus, nihil in hac vita nisi unde affligeretur invenit. Sed cum eisdem naturae nostrae necessitatibus plerumque plus quam expedit deservimus, mentisque curam negligimus, ex miseria negligentiae infirmitati nostrae addimus squalorem culpae. Necessitates namque naturales hoc habere valde periculosum solent, quod saepe in eis minime discernitur quid circa illas per utilitatis studium et quid per voluptatis vitium agatur. Crebro enim occasione seductionis inventa, dum necessitati debita reddimus, voluptatis vitio deservimus, et infirmitatis velamine ante discretionis oculos excusatio nostra se palliat, ac quasi sub patrocinio explendae utilitatis occultat. Infirmitatem vero naturae nostrae per negligentiam relaxare, nihil est aliud quam calamitati miseriam addere, ac vitiorum squalorem ex eadem miseria multiplicare. Unde sancti viri in omne quod agunt studiosissima intentione discernunt, ne quid plus ab eis naturae suae infirmitas, quam debetur exigat, ne sub necessitatis tegmine in eis vitium voluptatis excrescat. Aliud enim ex infirmitate, aliud ex tentationis suggestione sustinent; et quasi quidam rectissimi arbitri inter necessitatem voluptatemque constituti, hanc consolando sublevant, illam premendo frenant. Unde fit ut et si infirmitatis suae calamitatem tolerent, tamen ad squalorem miseriae per negligentiam non descendant. Hoc ipsum enim esse in calamitate, est necessitates naturae ex carnis adhuc corruptibilis infirmitate sustinere. Quas videlicet necessitates cupiebat evadere, qui dicebat: De necessitatibus meis eripe me . Sciebat enim plerumque voluptatum culpas ex necessitatum occasione prorumpere; et ne quid sponte illicitum admitteret, hoc ipsum satagebat evelli, quod nolens ex radice tolerabat.