monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 20, 14, 4
Duo quippe sunt genera hominum ambitioni suae servientium: unum videlicet quod semper ad avaritiam blandimentis utitur linguae; aliud vero quod aperta vi intendit rapinae. Nam rodimus, cum aliquid exterius forti adnisu atterimus. Lambitur enim quando hoc quod edi facile non potest, impressa linguae lenitate gustatur. Omnes igitur etiam sub specie fidei prave viventes, qui aliena appetunt, sed ea quae appetunt rapere nequaquam possunt, blandis autem sermonibus et quasi mollitie dulcedinis concupita abstrahere conantur, quid aliud quam terram lingunt? quia terrena quaeque quae virtute nequeunt auferre, mollitie linguae moliuntur. Qui vero in hoc mundo aliqua potestate suffulti sunt, et concupiscentes aliena, blandiri quidem ex fraude despiciunt, quia etiam iniusto robore possunt implere quod volunt, hi hoc quod appetunt non lambunt, sed rodunt, quoniam propinquorum vitam fortitudine virium velut adnisu dentium demoliuntur. Conspiciat itaque sancta Ecclesia veras divitias aeternae patriae; conspiciat frequentiam supernorum civium; conspiciat in electis suis cultum mentis, et innumerabilium bona virtutum, atque ab eis ad pravorum vitam omni bono destitutam, mentis oculum revocet; et ex illorum comparatione videat qualiter ista cunctis virtutibus sit vacua, quia superna deseruit, et infima concupivit. Videat quomodo plerumque id quod appetit, si fortasse praevalet, etiam violenter rapit. Videat tales quasi intra se positos diu tolerasse, atque ex eorum culpis usque ad bonorum quoque pericula ac detrimenta pervenisse, et dicat: Qui rodebant in solitudine. Ac si aperte conqueratur, dicens: Aliena etiam violenter rapiendo non roderent, nisi prius ipsi in interioribus suis soli ac vacui a virtutum cultura remanerent. Bene autem eorum qualitatem explicat, dicens: Squalentes calamitate et miseria. Aegra namque caro si studiose curari negligitur, squalore desuper ducto in infirmitate deterius gravatur: et dum calamitati aegritudinis negligentiae miseria additur, gravior molestia oborto squalore toleratur.