monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 20, 14, 3
Sed hoc quod in haereticorum typo diximus, omnino nil obstat si etiam de perversis atque carnalibus, quamvis in recta fide positis, sentiamus. Neque enim sancta electorum Ecclesia solos sibi adversarios deputat qui ab eius fide positi extra dissentiunt, sed eos quoque qui vitam illius male vivendo interius premunt. Contempletur igitur aerumna irruentis adversitatis afflicta, quomodo prosperitatis suae tempore iniquorum et intra se viventium pravitate gravata sit. Contempletur quod exigentibus meritis quorumdam, non iniuste in illa vita turbata sit omnium, et dicat: Qui rodebant in solitudine, squalentes calamitate et miseria. Sicut in prima huius operis parte praefatus sum, per virtutem contemplationis nonnunquam solet intelligi solitudo mentis. Sed hoc in loco cum solitudo per obiurgationem dicitur, quid aliud quam boni destitutio demonstratur? Unde et sub Iudaeae typo Ieremias peccatoris animam deplorat, dicens: Quomodo sedet sola civitas plena populo ? Sed cum per beatum Iob de pravis dicitur: Rodebant in solitudine, libet intueri hoc etiam quod per Psalmistam dictum est: Inimici eius terram lingent .