monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 20, 14, 2
Eorum videlicet filii, qui fuerunt errorum magistri. Filii igitur dicuntur, non de eorum semine, sed de imitatione generati, qui docendo perversa, stulti fuerunt per ignorantiam; vivendo nequiter, ignobiles per actionem. Qui Redemptori nostro nulla sapientiae, nulla vitae cognatione coniuncti sunt. De quo Salomonis voce in laude sanctae Ecclesiae dicitur: Nobilis in portis vir eius . Hi itaque quia perversa errantium exempla secuti sunt, filii stultorum et ignobilium esse memorantur. Recte autem subiungitur: Et in terra penitus non parentes, quia dum hic videri aliquid appetunt, nimirum a terra viventium exsortes fiunt.