monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 20, 13, 2
Quid nomine sentium nisi eas quas iam supra diximus punctiones peccatorum intelligimus? Quia autem perversae mentes gaudent in iniquitatibus, quas flere debuerunt, omnes haeretici tanto se inani laetitia extollunt, quanto magis ad peiora convalescunt; atque esse sub sentibus delicias deputant, quia inde perversam mentem ad gaudium sublevant, unde spinas peccatorum portant. Nam si quando ad errorem suum valuerint quempiam trahere, sese per laetitiam iactant; atque unde sibi peccata quotidie, etiam alios perdendo, congregant, inde se esse quasi duces ad iustitiam exsultant. Bene ergo dicitur: Qui inter huiuscemodi laetabantur, et esse sub sentibus delicias computabant. Trahunt enim quos valent ad perditionem suam, et sub peccatis esse, vel culpis culpas addere credunt se virtutum opulentiam cumulare.