monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.208 r > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 20, 8, 3
At contra, hi qui in sancta Ecclesia veraciter sunt humiles, et veraciter docti, norunt de secretis coelestibus et quaedam considerata intelligere, et quaedam non intellecta venerari, ut et quae intelligunt veneranter teneant, et quae necdum intelligunt humiliter exspectent. Unde nobis per Moysen dicitur: Ut comedentes agnum, quidquid de eo reliquum fuerit igni comburamus . Agnum quippe comedimus, cum multa dominicae humanitatis intelligendo recondimus in ventrem mentis. Ex quo quaedam nobis remanent, quae comedi nequeunt, quia multa adhuc de illo restant, quae intelligi nequaquam possunt. Quae tamen igne comburenda sunt, quia ea quae capere de illo non possumus, humiliter sancto Spiritui reservamus. Quae plerumque humilitas ea etiam electorum sensibus aperit, quae ad intelligendum impossibilia esse videbantur. Nam perversae haereticorum mentes dum sibi superbe intellectum tribuunt, quasi certas dare sententias etiam de incognitis praesumunt. Unde fit ut ipsa eos elatio, quae intus apud semetipsos elevat, a veritate foras repellat, vixque in dictis Dei exteriora capiant, qui se secreta spiritalia penetrasse singulariter putabant. Unde hic quoque subditur: