monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 20, 8, 2
Omnes haeretici, dum in sacro eloquio plus secreta Dei student perscrutari quam capiunt, fame sua steriles fiunt. Neque enim ea quaerunt ex quibus semetipsos ad humilitatem erudiant, mores in tranquillitate disponant, patientiam servent, longanimitatem exhibeant; sed ea solummodo quae eos doctos atque loquaces demonstrent, illa scire appetunt ex quibus singulariter eruditi videantur. Plerumque enim audacter de natura divinitatis tractant, cum semetipsos miseri nesciant. Egestate ergo ac fame sua steriles fiunt, quia ea perscrutari desiderant, ex quibus bonae vitae germina non producant. Ultra se quippe sunt quae perscrutantur, dumque ad hoc tendunt quod comprehendere nequeunt, ea cognoscere negligunt ex quibus erudiri potuerant. Quam bene eorum audaciam praedicator egregius refrenat, dicens: Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem . Hinc Salomon ait: Prudentiae tuae pone modum . Hinc rursum dicit: Mel invenisti, comede quod sufficit tibi, ne forte saturatus evomas illud . Dulcedinem quippe spiritalis intelligentiae qui ultra quam capit comedere appetit, etiam quod comederat evomit, quia dum summa intelligere ultra vires quaerit, etiam quae bene intellexerat amittit. Hinc rursum dicit: Sicut qui mel multum comedit, non est ei bonum, sic qui perscrutator est maiestatis, opprimetur a gloria . Gloria quippe invisibilis conditoris, quae moderate inquisita nos erigit, ultra vires perscrutata premit. Itaque haeretici, quia de sublimi intelligentia quanto amplius repleri ambiunt, tanto amplius inanescunt, bene de eis dicitur: Egestate et fame steriles. Immoderatis namque ausibus cognitionis supernae scientiam quo plus appetunt, plus amittunt.