monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 20, 5, 4
Sed hoc quod ait: Cum sederem quasi rex circumstante exercitu, eram tamen moerentium consolator; sciendum nobis est quod valde lectorem aedificare etiam iuxta historiam potest, si perpendat quomodo bonis rectoribus permista sit et regendi auctoritas, et benignitas consolandi. Ait enim: Cumque sederem quasi rex circumstante exercitu, ecce auctoritas regiminis: Eram tamen moerentium consolator; ecce ministerium pietatis. Disciplina enim vel misericordia multum destituitur, si una sine altera teneatur. Sed circa subditos suos inesse rectoribus debet et iuste consolans misericordia, et pie saeviens disciplina. Hinc est quod semivivi illius vulneribus, qui a Samaritano in stabulum ductus est, et vinum adhibetur et oleum , ut per vinum mordeantur vulnera, per oleum foveantur, quatenus unusquisque qui sanandis vulneribus praeest, in vino morsum districtionis adhibeat, in oleo mollitiem pietatis; per vinum mundentur putrida, per oleum sananda foveantur . Miscenda est ergo lenitas cum severitate, faciendumque quoddam, ex utraque temperamentum, ut neque multa asperitate exulcerentur subditi, neque nimia benignitate solvantur. Hoc nimirum illa tabernaculi arca significat, in qua cum tabulis virga simul, ac manna est , quia cum Scripturae sacrae scientia est in boni rectoris pectore, si est virga districtionis, sit et manna dulcedinis. Hinc etiam David ait: Virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt . Virga etenim percutimur, et baculo sustentamur. Si ergo est districtio virgae quae feriat, sit et consolatio baculi quae sustentet. Sit itaque amor, sed non emolliens; sit vigor, sed non exasperans; sit zelus, sed non immoderate saeviens; sit pietas, sed non plus quam expediat parcens. Intueri libet in Moysi pectore misericordiam cum severitate sociatam. Videamus amantem pie, et districte saevientem. Certe cum Israeliticus populus ante Dei oculos pene inveniabilem contraxisset offensam, ita ut eius rector audiret: Descende, peccavit populus tuus ; ac si ei divina mox diceret: Qui in tali peccato lapsus est, iam meus non est, atque subiungeret: Dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos, et deleam eos, faciamque te in gentem magnam; ille semel et iterum pro populo cui praeerat obicem se ad impetum Dei irascentis opponens, ait: Aut dimitte eis hanc noxam; aut si non facis, dele me de libro tuo quem scripsisti . Pensemus ergo quibus visceribus eumdem populum amavit, pro cuius vita de libro vitae deleri se petiit. Sed tamen iste, qui tanto eius populi amore constringitur, contra eius culpas pensemus quanto zelo rectitudinis accendatur. Mox enim ut petitione prima, ne delerentur, culpae veniam obtinuit, ad eumdem populum veniens, ait: Ponat vir gladium suum super femur suum. Ite et redite de porta usque ad portam per medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem, et amicum, et proximum suum. Cecideruntque in die illo quasi viginti tria millia hominum . Ecce qui vitam omnium etiam cum sua morte petiit, paucorum vitam gladio exstinxit. Intus arsit igne amoris, foris accensus est zelo severitatis. Tanta fuit pietas, ut se pro illis coram Domino morti offerre non dubitaret; tanta severitas, ut eos quos divinitus feriri timuerat, ipse iudicii gladio feriret. Sic amavit eos quibus praefuit, ut pro eis nec sibi parceret; et tamen delinquentes sic persecutus est, quos amavit, ut eos etiam Domino parcente prosterneret. Utrobique legatus fortis, utrobique mediator admirabilis, causam populi apud Deum precibus, causam Dei apud populum gladiis allegavit. Intus amans, divinae irae supplicando obstitit; foris saeviens, culpam feriendo consumpsit. Succurrit citius omnibus, ostensa morte paucorum. Et idcirco omnipotens Deus fidelem famulum suum citius exaudivit agentem pro populo, quia vidit quid super populum acturus esset ipse pro Deo. In regimine ergo populi utrumque Moyses miscuit, ut nec disciplina deesset misericordiae, nec misericordia disciplinae. Unde hic quoque iuxta utramque virtutem dicitur: Cumque sederem quasi rex circumstante exercitu, eram tamen moerentium consolator. Sedere quippe circumstante exercitu, vigor est ac disciplina regiminis; moerentium vero corda consolari, ministerium pietatis. Sed quia inter haec necesse est ut expositionis sermo ad spiritalem intelligentiam recurrat, sancta Ecclesia, ab adversariis suis extremis temporibus pressa, reminiscitur transacti iura regiminis; reminiscitur et quanta afflictis exhibuerit beneficia pietatis. Cuius videlicet disciplina et misericordia tunc a levibus irridetur. Unde et subditur: