monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 20, 5, 3
Sic namque sancta Ecclesia fidelibus suis de pietate et iustitia Redemptoris in praedicationis serie spem miscet et metum, quatenus nec incaute de misericordia confidant, nec desperate iustitiam timeant. Nam verbis sui capitis formidantes refovet, dicens: Nolite timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum . Atque iterum praesumentes terret cum dicit: Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem . Rursum formidantes refovet, dicens: Gaudete quia nomina vestra scripta sunt in coelo . Sed in semetipsis praesumentes deterret, cum ait: Videbam satanam sicut fulgur de coelo cadentem . Formidantes refovet, cum dicit: Oves meae vocem meam audiunt; et ego cognosco eas, et sequuntur me, et ego vitam aeternam do eis; et non peribunt in aeternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea . Sed in semetipsis praesumentes deterret, dicens: Dabunt signa magna et prodigia, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi . Formidantes refovet, dicens: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit . Praesumentes deterret, dicens: Cum venerit Filius hominis, putas inveniet fidem in terra ? Metuentes refovet, cum latroni dicit: Hodie mecum eris in paradiso . Sed terret praesumentes, dum Iudas ex apostolatus gloria in tartarum labitur. De quo per sententiae definitionem dicitur: Duodecim vos elegi, et unus ex vobis diabolus est . Formidantem refovet, cum dicit: Si dimiserit vir uxorem suam, et recedens ab eo duxerit virum alterum, nunquid revertetur ad eam ultra? Nunquid non contaminata, et polluta erit mulier illa? Tu autem fornicata es cum amatoribus tuis multis; tamen revertere ad me, dicit Dominus . Sed praesumentem deterret, cum dicit: Quid clamas super contritione tua? insanabilis est dolor tuus . Formidantem refovet, dicens: Ergo saltem amodo voca me: pater meus, dux virginitatis meae tu es . Sed praesumentem deterret, dicens, Pater tuus Amorrhaeus, et mater tua Chetea . Formidantem refovet, cum ait: Revertere, adversatrix Israel, et non avertam faciem meam a vobis, quia sanctus ego sum, dicit Dominus, et non irascar in perpetuum . Sed praesumentem deterret, cum prophetam suum ab intercessione prohibet, dicens: Non assumas pro eis laudem et orationem, quia non exaudiam in tempore clamoris eorum ad me in tempore afflictionis, quia si steterint coram me Moyses et Samuel, non est anima mea ad populum istum . Sancta itaque Ecclesia auditorum suorum mentem et de misericordiae benignitate sublevat, et de iudicii districtione perturbat, quatenus in praedicatione sua dum bene utrumque permiscet electi eius nec de exhibita iustitia praesumant, nec de praeterita iniquitate desperent.