monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 20, 5, 2
Quasi rex Dominus sedet in corde, quia circumstrepentes regit animorum motus in nostra cogitatione. In mente quippe quam inhabitat, dum torpentia excitat, inquieta frenat, frigida accendit, accensa moderatur, emollit rigida, fluxa restringit; ex ipsa hac diversitate cogitationum quasi quidam illum exercitus circumstat. Sive certe quasi rex sedet circumstante exercitu, quia praesidentem illum mentibus electorum circumstat turba virtutum. Qui etiam moerentium consolator est, ex ea promissione qua dicit, Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur . Et rursus, Iterum videbo vos, et gaudebit cor vestrum; et gaudium vestrum nemo tollet a vobis . Ea vero quae de sanctae Ecclesiae capite diximus, nil obstat, si ad vocem quoque eiusdem Ecclesiae referamus. In ea quippe ordo doctorum quasi rex praesidet, quem fidelium suorum turba circumstat. Quae scilicet multitudo fidelium recte quoque exercitus dicitur, quia in procinctu bonorum operum indesinenter quotidie contra tentationum bella praeparatur. Corda quoque moerentium sancta Ecclesia consolatur, dum praesentis peregrinationis aerumna afflictas mentes electorum pensat, et has aeternae patriae promissione laetificat. Considerat etiam quod cogitationes fidelium divino sint timore percussae; et quos de Deo conspicit districta audisse ut timeant, agit quoque quatenus et mansuetudinem pietatis eius audiant ut praesumant.