monumenta.ch > Hieronymus > csg51.262 > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 20, 3, 6
Quod si haec verba ex sanctae Ecclesiae voce suscipimus, non incongrue intelligere poterimus lucem vultus eius in terram non cadere, quia occupatis in terrenis actionibus vetat summa contemplationis suae mysteria praedicare. Dici enim infirmis fortia prohibet, ne dum incapabilia audiunt, praedicationis verbis quibus sublevari debuerant opprimantur. Lux quippe ipsa corporea, quae oculos sanos irradiat, infirmos obscurat; et dum lippientibus oculis claritati solis intenditur, plerumque eis caecitas ex luce generatur. Sancta itaque Ecclesia oppressa persecutionis tempore, memor autem praeteritae discretionis suae, dicat: Lux vullus mei non cadebat in terram. Sed quia ex eius capite haec verba intelligere coepimus, in ipso adhuc quod sequitur exsequamur. Nam subditur: