monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 20, 3, 5
Videamus qualiter Paulo et arridetur iam per supernam gratiam, et ipse adhuc quasi non credit per suspicionis metum. Iam e coelo illi Dominus loquens, eiusque interius oculos aperiens, exterius claudens, potentiam suae maiestatis ostenderat ; iam de eo Ananiae dixerat, Vas electionis mihi est , iam ad tertium coelum super se raptus fuerat ; iam in paradisum ductus arcana verba quae dicere non posset audierat; et tamen adhuc timidus dicit: Castigo corpus meum, et in servitutem redigo, ne forte aliis praedicans ipse reprobus efficiar . Ecce arridenti sibi divinae gratiae et iam credit per spem, et necdum tamen credit per securitatem. Nam quia bene haec verba Redemptoris nostri vocibus congruunt, etiam subiuncta testantur, cum dicitur: Et lux vultus mei non cadebat in terram. Quid namque terra, nisi peccator vocatur, cui prima sententia dictum est: Terra es, et in terram ibis ? Lux ergo vultus Domini in terram nequaquam cadit, quia visionis eius claritas peccatoribus non apparet. Scriptum namque est: Tollatur impius, ne videat gloriam Dei . Quasi enim lux in terram caderet, si in extremo iudicio veniens, claritatem maiestatis suae peccatoribus aperiret.