monumenta.ch > Hieronymus > Ioannes, 19 > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 20, 3, 4
Sed quia superficiem historiae sub brevitate discussimus, quid in his de intellectu mystico lateat perpendamus. Unam esse personam Christum et Ecclesiam plerumque iam diximus, et saepe vox capitis ad vocem corporis, saepe vox corporis ad vocem capitis transit. Qui enim sunt in carne una, nil obstat ut conveniant etiam in voce una. Dicat ergo ex voce capitis de electis suis, dicat Ecclesia: Si quando ridebam ad eos, non credebant. Ridere etenim Dei est sanctorum vias prosequenti favore prosperari, sicut de his quoque per usum dicitur, quos in hoc saeculo felicitatis blandimenta comitantur: Arrisit illis tempus. Unde e contrario, ira appellatur Domini, a bonis actionibus infirmari, sicut scriptum est: Ne quando irascatur Dominus, et pereatis de via iusta . Si igitur irasci Dominus perhibetur, cum viam iustitiae homines perdunt, recte arridere Dominus dicitur, cum bona nostra opera favor gratiae supernae comitatur. Sed electi quique quandiu in hac vita sunt, securitatis sibi confidentiam non promittunt. Horis enim omnibus contra tentamenta suspecti, occulti hostis insidias metuunt, qui etiam tentatione cessante, vel sola graviter suspicione turbantur. Nam saepe multis grave periculum incauta securitas fuit, ut callidi hostis insidias non tentati, sed iam prostrati cognoscerent. Vigilandum quippe semper est, ut mens continue sollicita nunquam relaxetur intentione superna, ne laboriosa deserens, in cogitationibus fluxis, quasi in quibusdam mollibus stramentis iacens, venienti corruptori diabolo mens se resoluta prostituat. Semper vero est ad certamen adversarii erigendus animus; semper contra occultas insidias cautela providenda. Hinc etenim Habacuc propheta ait: Super custodiam meam stabo . Hinc rursum scriptum est: Statue tibi speculam; pone tibi amaritudines, qui evangelizas Sion . Hinc per Salomonem dicitur: Beatus vir qui semper est pavidus; qui autem mentis est durae, corruet in malum . Hinc iterum dicit: Uniuscuiusque ensis super femur suum, propter timores nocturnos . Nocturni quippe timores sunt insidiae tentationis occultae. Ensis autem super femur est custodia vigilans, carnis illecebras premens. Ne ergo nocturnus timor, id est occulta et repentina tentatio subrepat, semper necesse est ut lemur nostrum superpositus custodiae ensis premat. Sancti etenim viri sic de spe certi sunt, ut tamen semper sint de tentatione suspecti; quippe quibus dicitur: Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore , ut et de spe exsultatio, et de suspicione nascatur tremor. Quorum voce iterum Psalmista dicit: Laetetur cor meum, ut timeat nomen tuum . Qua in re notandum quod non ait: Laetetur ut securum sit, sed, Laetetur ut timeat. Meminerunt namque, quamvis eorum actio prosperetur, quia adhuc in hac vita sunt; de qua per eumdem Iob dicitur: Tentatio est vita humana super terram . Meminerunt rursum quod scriptum est: Corpus quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem . Meminerunt et metuunt, et certitudinem sibi in se promittere non praesumunt; sed positi inter gaudium spei, et tentationis metum, confidunt, et timent; confortantur, et titubant; certiorantur, et suspecti sunt. Bene ergo per vocem electi membri sub figura nostri capitis dicitur: Si quando ridebam ad eos, non credebant, quia Redemptori nostro quasi arridenti non credimus, dum multis iam eius donis testantibus, et gratiam favoris eius accipimus, et tamen adhuc sub eius iudicio de nostra infirmitate titubamus.