monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 20, 3, 2
Hoc si iuxta historiae verba percipimus, credi necesse est quod vir sanctus talem se exhibuerit subditis, ut etiam ridens timeri potuisset. Sed cum superius patrem se pauperum, viduarum vero consolatorem fuisse perhibet, magna valde discretione res indiget, quomodo in tanto terrore regiminis, tanta quoque affuerit lenitas, et mansuetudo pietatis. Sine magna enim benignitatis lenitate non fuit hoc, quod se patrem pauperum et viduarum consolatorem dicit. Sed rursum sine magna severitate non potuit etiam ridens timeri. Qua in re quid aliud docemur, nisi quod talis debet esse dispensatio regiminis, ut is qui praeest ea se circa subditos mensura moderetur, quatenus et arridens timeri debeat, et iratus amari? ut eum nec nimia laetitia vilem reddat, nec immoderata severitas odiosum. Saepe enim subiectos frangimus, dum plus iusto vigorem iustitiae tenemus. Qui profecto vigor iam iustitiae non erit, si se sub iusto moderamine non custodit. Et saepe a disciplinae metu resolvimus subditos, si nostro regimini hilaritatis frena laxamus, quia dum nos quasi licenter laetos aspiciunt, audacter ipsi ad illicita resolvuntur. Sed ut rectoris vultus etiam laetus debeat timeri, necesse est ut ipse vultum sui conditoris sine cessatione timeat. Illi etenim menti difficile de laetitia creditur, quae quod se pro amore Domini continue affligat a subditis scitur. Qui enim incessanti aestu spiritalis desiderii superna appetit, valde de eo in dubium venit hoc, quod aliquando ante homines hilarescit. Unde et isdem beatus Iob non longe post dicturus: Semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum . Sic quippe metuebat iudicem suum, quasi subimminentes impetus fluctuum, iamiamque moriturus. Cuius ergo in mentem moeror divini timoris infuderat, recte hilaritati illius subditi non credebant, quia cogebantur ridenti non credere, cuius cor in timore conditoris noverant quam continua moestitia tenebat.