monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 20, 2, 5
Ubi apte quoque subiungitur: Exspectabant me sicut pluviam, et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum. Verba quippe sanctae praedicationis sicut pluviam sustinemus, cum vera humilitate ariditatem nostri cordis agnoscimus, ut potu sanctae praedicationis irrigemur. Unde Deo recte per Psalmistam dicitur: Anima mea sicut terra sine aqua tibi . His doctrinae fluentis infundi propheta nos admonet, dicens: Sitientes, venite ad aquas . Qui dum in extrema parte iam saeculi verba sanctae praedicationis accipimus, quasi ad imbrem serotinum os cordis aperimus. Nam si os in corde non esset, Psalmista non diceret: Labia dolosa in corde, et corde locuti sunt mala . Os igitur cordis quia verbis intendimus ultimae praedicationis, hoc velut serotinis aperimus fluentis. Quae nimirum praedicatio ex eius ad nos sacrificio prodiit, qui per Psalmistam dicit: Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum . Quia enim Redemptor noster iuxta mundi finem vim persequentium pertulit, semetipsum pro nobis sacrificium vespertinum dedit. De hoc imbre serotino alias scriptum est: Dabo vobis pluviam temporivam et serotinam . Temporivam quippe pluviam dedit, quia electis suis priori tempore legis intellectum contulit. Serotinam quoque pluviam tribuit, quia praedicari diebus ultimis incarnationis suae mysterium fecit. Quod quia sancta Ecclesia quotidie annuntiare non desinit, ora cordis audientium velut ex imbre serotino infundit. Sequitur: