monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 20, 2, 4
In hac stillatione eloquii quid aliud quam mensura sanctae praedicationis accipitur? quia oportet ut exhortationis gratia singulis iuxta capacitatem ingenii conferatur. Per hoc ergo quod dicitur: Verbis meis addere nihil audebant, reverentia laudatur audientium. Per hoc vero quod subditur: Et super illos stillabat eloquium meum, indicatur dispensatio magistrorum. Debet enim subtiliter is qui docet perspicere, ne plus studeat quam ab audiente capitur praedicare. Debet enim ad infirmitatem audientium semetipsum contrahendo descendere, ne dum parvis sublimia, et idcirco non profutura loquitur, se magis curet ostendere quam auditoribus prodesse. Iubente autem Domino, non solum phialae ad mensam tabernaculi, sed etiam cyathi praeparantur . Quid enim per phialas nisi larga praedicatio, quid vero per cyathos nisi minima et tenuis de Deo locutio designatur? In mensa igitur Domini et phialae praeparantur et cyathi, quia videlicet in doctrina sacri eloquii, non solum exhibenda sunt magna et arcana quae debriant, sed etiam parva et subtilia quae quasi per gustum notitiam praestant. Huius ergo discretissimae dispensationis suae sancta Ecclesia extremis pressa temporibus reminiscatur, et dicat: Super illos stillabat eloquium meum.