monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 20, 2, 3
De quibus recte subiungitur: Verbis meis addere nihil audebant, quia nimirum tunc haeretici cum contra hanc libertate pessima fuerint effrenati, dictis eius addere aliquid praesumunt, cum praedicamentorum eius rectitudinem quasi emendare moliuntur, Quae adhuc de bonis auditoribus subdit: Et super illos stillabat eloquium meum.