monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 20, 2, 2
Hanc etenim apud beatum Iob fuisse subiectorum reverentiam indubitanter credimus. Sed, sicut iam saepe diximus, sancta Ecclesia, haereticorum vel carnalium tribulationibus pressa, praeteritorum reminiscitur temporum, in quibus omne quod ab ea dicitur cum metu a fidelibus auditur, et adversariorum suorum proterviam deplorans, dicit: Qui me audiebant, exspectabant sententiam, et intenti tacebant ad consilium meum. Ac si aperte dicat: Non ut hi protervi ac tumidi, qui dum veritatis verba suscipere renuunt, praedicationis meae sententias quasi docendo praecurrunt. Cuius nunc discipuli intenti ad eius consilium tacent, quia verba eius non audent impugnare, sed credere. Ut enim proficere ex ipsis possint, ea procul dubio non iudicaturi, sed secuturi audiunt.