monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.f.12.29 > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 19, 23, 6
Quae quia duos in se populos collegit, Iudaicum scilicet atque gentilem, recte etiam potest caeco gentilis, claudo autem Iudaicus populus designari. Gentilis quippe quasi oculos non habuit, quia non accepta lege non vidit quo ire debuisset. At contra Iudaicus habens oculos, claudus fuit, quia legem quidem sciendo tenuit, sed in ea gressum recti operis non tetendit. Si enim gentilis populus caecus minime fuisset, propheta non diceret: Populus qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam . Rursum si Israeliticus populus a bono opere minime claudicasset, nequaquam voce Domini Psalmista dixisset: Filii alieni mentiti sunt mihi, filii alieni inveterati sunt, et claudicaverunt a semitis suis . Qui nimirum populus claudus idcirco nominatur, qui sanum gressum in operatione non habuit, quippe qui utroque pede uti noluit, dum unum Testamentum recepit, aliud sprevit. Quem cum ad se venientem sancta Ecclesia suscipit, quia ei iam Vetus tenenti, etiam Novum Testamentum inserit, ad dirigendos gressus illius, quasi alterum pedem iungit. Qui fidelis sanctae Ecclesiae populus adhuc recte subiungit: Pater eram pauperum, quia videlicet humiles, qui pauperes spiritu dicti sunt, ex eius praedicatione generantur. Sed oportet ut in his omnibus ipsa historiae subtiliter verba pensemus. Ait enim: