monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 19, 23, 5
Quae videlicet verba si ad vocem sanctae Ecclesiae typica interpretatione referamus, ipsa est oculus caeco, quia per verbum lucet, ipsa pes claudo, quia per adiutorium continet. Caecos enim praedicando illuminat, claudos vero opitulando sustentat. Caecus quippe est qui adhuc quo pergat non videt; claudus autem est, qui non potest ire quo videt. Crebro namque peccatum aut ignorantia aut infirmitate perpetratur, ut vel nesciat homo quid velle debeat, vel non omne quod voluerit possit. Quo contra recte per Psalmistam dicitur: Dominus illuminatio mea et salus mea . Quia enim Dominus et scientiam et virtutem praebet, et contra ignorantiam illuminatio, et contra infirmitatem salus vocatur. Hinc etiam de iniquis dicitur: Fiant viae illorum tenebrae, et lubricum , ut scilicet per tenebras quo ire debent non videant, qui etsi recta viderent, in eis tamen per lubricum stare non possent. Isti itaque per lubricum inter bona claudicant, illi per tenebras quae bona sequantur ignorant. Sancta itaque Ecclesia extremis tribulationibus deprehensa, antiquorum reminiscitur temporum, quando et docendo illuminare consueverat, et adiuvando firmare, et praecedentis membri sui ore loquitur, dicens: Oculus fui caeco, et pes claudo.