monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.185 r > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 19, 23, 4
Cum sancti operis exempla pensamus, intuendum nobis prius est, quam rectus narrandi ordo servetur, ut ante iustitiae, et post misericordiae opera describantur. Ille quippe bene agit quae pia sunt, qui scit prius servare quae iusta, ut collatus in proximos rivus misericordiae de iustitiae fonte ducatur. Nam multi proximis quasi opera misericordiae impendunt, sed iniustitiae facta non deserunt. Qui si veraciter proximis misericordiam facere student, sibi ipsis prius debuerant iuste vivendo misereri. Unde scriptum est: Miserere animae tuae placens Deo . Qui ergo misereri vult proximo, a se trahat necesse est originem miserendi. Scriptum namque est: Diliges proximum tuum sicut teipsum . Quomodo ergo alteri miserendo pius est, qui adhuc iniuste vivendo fit impius sibimetipsi? Unde per quemdam sapientem dicitur: Qui sibi nequam est, cui bonus erit ? Ad exhibendam quippe misericordiam ut indigentibus plene exterius valeat impendi, duo sibi necessaria congruunt, id est homo qui praebeat, et res quae praebeatur. Sed longe incomparabiliter melior est homo quam res. Qui itaque indigenti proximo exteriorem substantiam praebet, sed vitam suam a nequitia non custodit, rem suam Deo tribuit, et se peccato. Hoc quod minus est obtulit auctori, et hoc quod maius est servavit iniquitati. Bene itaque per beatum Iob prius dicitur: Iustitia indutus sum, et vestivi me sicut vestimento; et sicut diademate, iudicio meo. Ac deinde subiungitur: Oculus fui caeco, et pes claudo. Quia tunc est apud Deum oblatio verae rectitudinis, cum de radice iustitiae prodeunt rami pietatis. Sed quia in ipso misericordiae opere plus solet apud internum iudicem animus pensari quam factum, notandum quod caeco oculum fuisse se asserit, pedem claudo. Haec etenim dicens, profecto indicat quia et illi per semetipsum manum praebuerat, et hunc portando sustinebat. Ex qua re colligitur, super egenos ac debiles quantum misericordiae illius viscera fundebantur. Unde et subditur: Pater eram pauperum.