monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 19, 23, 3
Hinc est ergo quod praedicatores boni et honorem propter elationem fugiunt, et honorari tamen propter imitationem volunt. Sic nimirum Paulus apostolus discipulis loquens, et honorem fugit, et tamen quantum esset honorandus ostendit. Nam cum Thessalonicensibus diceret: Neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis, sicut scitis, neque in occasione avaritiae, Deus testis est , secutus adiunxit: Neque quaerentes ab hominibus gloriam, neque a vobis, neque ab aliis, cum possimus oneri vobis esse, ut Christi apostoli, sed facti sumus parvuli in medio vestrum . Rursus Corinthiis, honorem fugiens, dicit: Non enim nosmetipsos praedicamus, sed Iesum Christum Dominum nostrum, nos autem servos vestros per Iesum Christum . Quos tamen videns falsorum apostolorum persuasionibus a verae fidei tramite deviare, eis se summopere quantum esset venerandus ostendit, dicens: In quo quis audet, in insipientia dico, audeo et ego. Hebraei sunt, et ego. Israelitae sunt, et ego. Semen Abrahae sunt, et ego. Ministri Christi sunt, et ego. Ut minus sapiens dico, plus ego . Quibus etiam subiungit quod ei quoque tertii coeli secreta patuerint, quod raptus etiam paradisi arcana penetrarit. Ecce honorem fugiens servum se discipulorum praedicat. Ecce honorem pro utilitate audientium quaerens falsis apostolis vitae suae merita superponit. Egit quippe doctor egregius ut dum ipse qualis esset agnoscitur, et vita et lingua male praedicantium, eius comparatione vilesceret. Illos videlicet commendaret, si se absconderet; cumque se non ostenderet, errori locum dedisset. Miro igitur modo et humilitatis exhibet gratiam, et utilitatis quaerit incrementa, ut et servum se discipulorum praedicet, et adversariis potiorem demonstret. Ostendit discipulis quid humilitatis acceperit, ostendit adversariis quid sublimitatis. Innotescit contra adversarios quid habent ex munere, innotescit discipulis qualis apud se maneat in cogitatione, innotescit adversariis qualis foris appareat in operatione. Sancti ergo viri cum coguntur bona narrare quae faciunt, non elationi serviunt, sed utilitati. Unde beatus Iob amicis suis se iniuste increpantibus, atque idcirco nescientibus bona sua, loquendo aperit, ut nimirum discerent non contra eius vitam increpantes erigi, sed hanc tacentes imitari, quamvis, ut supra iam diximus, hunc ad memoriam facta sua reducere, invecta ab increpantibus desperatio compellebat. Nam inter tot dolores vulneris et verba desperationis, cum bona quae fecit narrat, quasi collapsum verbis et verberibus ad spem animum reformat. Dicat ergo bona quae fecit, ut non cogatur inter tot mala de se desperare quae audit. Oculus fui caeco, et pes claudo.