monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 19, 23, 2
Inter haec lectoris animus forsitan quaerat cur beatus Iob suas tam subtiliter virtutes enumeret. Sanctorum quippe virorum est bona quae fecerint occultare, ne contingat eos lapsum elationis incurrere. Unde per semetipsam Veritas dicit: Attendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis . Hinc est etiam quod duos caecos iuxta viam sedentes illuminans, praecepit dicens: Videte ne quis sciat . De quibus illico scriptum est quia illi abeuntes diffamaverunt eum per totam terram illam. Sed quaerendum nobis est quid sit hoc quod ipse Omnipotens, cui hoc est velle quod posse, et taceri virtutes suas voluit, et tamen ab his qui illuminati sunt quasi invitus indicatur, nisi quod servis suis se sequentibus exemplum dedit, ut ipsi quidem virtutes suas occultari desiderent, et tamen, ut alii eorum exemplo proficiant, prodantur inviti, et facta quidem sua occultando seipsos custodiant, sed dum produntur inviti, bona ad proximos suos exempla transmittant. Occultentur ergo studio, necessitate publicentur; et eorum occultatio sit custodia propria, eorumque publicatio sit utilitas aliena. Rursum quia scriptum est: Neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est . Aliquando sancti viri et coram hominibus compelluntur bona facere, aut eadem hominibus sua facta narrare; sed ad eum finem omnia referentes, ut non ipsi eisdem operibus, sed Pater eorum qui in coelis est debeat glorificari. Dum enim sancta praedicant, ipsi praedicatio eorum fortasse despicitur, quorum vita nescitur. Compelluntur ergo vitam suam dicere, ut auditorum suorum valeant vitam mutare. Et facta sua referunt, ut venerationi sint; venerari appetunt, ut reverenter audiantur. Scriptum quippe est: Cum elevarentur animalia de terra, elevabantur pariter et rotae , quia videlicet cum auditorum mentes praedicantium vitam suspiciunt, necessario utique etiam vim praedicationis admirantur.