monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 19, 21, 3
Cordis ergo oculis circumquaque porrectis, undique nobis adhibenda custodia est. Unde recte quoque per Salomonem dicitur: Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit . Dicturus enim custodia, praemisit omni, ut videlicet unusquisque hinc inde se diligenter inspiciat, et quandiu in hac vita est, contra spiritales inimicos in acie se positum sciat, ne mercedem quam per has actiones colligit, per alias amittat, ne hinc hosti fores obstruat, et aliunde aditum pandat. Si qua etenim civitas contra insidiantes inimicos magno valletur aggere, fortibus cingatur muris, ex omni parte insomni muniatur custodia, unum vero in ea foramen tantummodo immunitum per negligentiam relinquatur; inde procul dubio hostis ingreditur, qui undique exclusus videbatur. Pharisaeus namque ille, qui in templum oraturus ascendit, civitatem mentis suae quanta munitione vallaverit, audiamus: Ieiuno, inquit, bis in sabbato, decimas do omnium quae possideo . Qui praemisit: Gratias ago tibi, magna certe munimina adhibuit. Sed videamus ubi insidianti hosti immunitum foramen reliquit: Quia non sum sicut publicanus iste . Ecce civitatem cordis sui insidiantibus hostibus per elationem aperuit, quam frustra per ieiunium et eleemosynas clausit. Incassum munita sunt caetera, cum locus unus, de quo hosti patet aditus, munitus non est. Gratias recte egit, sed perverse se super publicanum extulit. Civitatem cordis sui extollendo prodidit, quam abstinendo et largiendo servavit. Victa est per abstinentiam gula, destructa ventris ingluvies, superata est largitate tenacia, avaritia depressa. Quibus hoc laboribus actum credimus? Sed o quot labores uno vitio percussi ceciderunt, quanta bona unius culpae gladio sunt perempta! Unde magnopere oportet et bona semper agere, et ab ipsis nos bonis operibus caute in cogitatione custodire, ne si mentem elevant, bona non sint, quae non auctori militant, sed elationi.