monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 19, 21, 2
Vestimento utique cum vestimur, ex omni parte circumdamur. Ille ergo iustitia sicut vestimento vestitur, qui se undique bono opere protegit, et nullam partem actionis suae peccato nudam relinquit. Nam qui in aliis actionibus iustus est, in aliis iniustus; quasi hoc latus cooperuit, illud nudavit, nec iam bona sunt opera, quae subortis aliis pravis operibus inquinantur. Hinc enim per Salomonem dicitur: Qui in uno offenderit, multa bona perdet . Hinc Iacobus dicit: Quicunque totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus . Quam videlicet sententiam suam ipse diligenter exposuit, cum subiunxit: Qui enim dixit, Non moechaberis, dixit et, Non occides. Quod si non moechaberis, occidas autem, factus es transgressor legis .