monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 19, 20, 4
Haec autem quae supra diximus pietatis opera sancta Ecclesia et corporaliter exhibet, et spiritaliter exhibere non cessat. Nam pauperem vociferantem liberat, cum peccatori veniam deprecanti eas quas commiserat culpas relaxat. De talibus quippe pauperibus dicitur: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum . Et talium pauperum clamor est Psalmistae voce dicentium: Cito nos anticipet misericordia tua, quia pauperes facti sumus nimis . Pupillum vero cui non est adiutor liberat, dum unusquisque, mortuo antiquo patre diabolo, ad sanctae Ecclesiae sinum currens, in ea exhortationis adiutorium invenit, qui iam desideria mundi persequentis fugit. Potest pupilli nomine fidelis quisque etiam propter mortem boni patris intelligi, cuius ad tempus visione destitutus est, quamvis solatio destitutus non est. Benedictio etiam perituri super eam venit, cum peccatoris interitum praevenit, et cum sanctis exhortationibus a culpae fovea reducit. Unde scriptum est: Qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, et operiet multitudinem peccatorum . Si enim magnae mercedis est a morte eripere carnem quandoque morituram, quanti est meriti a morte animam liberare, in coelesti patria sine fine victuram? Cor autem viduae consolatur, dum fideli cuique animae qui aeternas Domini retributiones narrat, quasi viri sui bona ad memoriam revocat. Cui quia spiritaliter anima iuncta est, eo mortuo vidua dicitur, sed sanctae Ecclesiae vocibus ex eius resurrectione refovetur. Magnam ergo consolationem cor viduae suscipit, quando fidelis anima in verbis Ecclesiae de adventu illius aliquid, cui spiritaliter est coniuncta, cognoscit. Sequitur: