monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 19, 20, 3
Perpendendum quoque video his qui plebium gubernationibus praesunt, quod superius dicens: Videbant me iuvenes, et abscondebantur; nunc astruit: Cor viduae consolatus sum. Quanta disciplina regminis, ut ante eum iuvenes abscondantur; quanta mansuetudo pietatis, ut per eum viduarum corda consolentur! Sunt namque nonnulli ita districti, ut omnem etiam mansuetudinem benignitatis amittant, et sunt nonnulli ita mansueti, ut perdant districti iura regiminis. Unde cunctis rectoribus utraque summopere sunt tenenda, ut nec in disciplinae vigore benignitatem mansuetudinis, nec rursum in mansuetudine districtionem deserant disciplinae, quatenus nec a compassione pietatis obdurescant, cum contumaces corrigunt; nec disciplinae vigorem molliant, cum infirmorum animos consolantur. Regat ergo disciplinae vigor mansuetudinem, et mansuetudo ornet vigorem, et sic alterum commendetur ex altero ut nec vigor sit rigidus, nec mansuetudo dissoluta.