monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 19, 20, 2
Magnae misericordiae ista sunt opera, liberare vociferantem pauperem, pupillo adiutorium ministrare, periturum eripere, cor viduae consolari. Superius enim dictum est quid exhibuit per doctrinam. Ait namque: Auris audiens beatificabat me. Nunc autem narrat quae per misericordiam impendit, dicens: Eo quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum cui non erat adiutor. Vox quippe cum opere sibi necessario concordat. Haec beatus Iob et exhibuit subditis, et tamen per sanctam Ecclesiam exhibenda signavit. Quae utrumque nunc incessabiliter exercet, ut videlicet filios suos et loquendo pascat, et defendendo protegat, quatenus et per verba bonos satiet, et per patrocinia tueatur a malis. Bene autem scriptum est: Germinet terra herbam virentem, et facientem semen, et lignum fructiferum faciens fructum iuxta genus suum . Quod sic est veraciter factum, ut significaret aliquid veraciter faciendum. Per terram quippe figuratur Ecclesia, quae et verbi nos pabulo reficit, et patrocinii umbraculo custodit; quae et loquendo pascit, et opitulando protegit, ut non solum herbam refectionis proferat, sed et cum fructu operis arborem protectionis.