monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 19, 12, 3
Quid hoc loco tabernaculum, nisi habitationem mentis accipimus? Quia per omne quod cogitando agimus, in consilio nostri cordis habitamus. Quisquis autem mandata Dei tacitus cogitat, secreto illi Deus in tabernaculo est. Habitationem etenim cordis sui ante Dei esse oculos viderat, qui dicebat: Et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper . Exteriora namque opera patent oculis hominum, longe vero incomparabiliter interiores ac subtilissimae cogitationes nostrae patent oculis Dei. Omnia enim, sicut scriptum est, nuda et aperta sunt oculis eius . Et saepe in exteriori opere ante oculos hominum inordinati apparere metuimus, et in interiori cogitatione illius respectum non metuimus, quem videntem omnia non videmus. Multo enim magis intrinsecus Deo quam extrinsecus hominibus conspicabiles sumus. Unde et sancti omnes foris se intusque circumspiciunt, et vel reprehendendo se exterius, vel iniquos se interius videri invisibiliter timent. Hinc est quod animalia quae per prophetam videntur, in circuitu et intus plena oculis esse memorantur . Quisquis enim exteriora sua honeste disponit, sed interiora negligit, in circuitu oculos habet, sed intus non habet. Sancti vero omnes, quia et exteriora sua circumspiciunt, ut bona de se exempla fratribus praebeant, et interiora sua vigilanter attendunt, quia sese irreprobabiles interni iudicis obtutibus parant, et oculos in circuitu et intus habere perhibentur; magisque se, quo Deo placeant, in sua interna componunt, sicut per Psalmistam quoque de sancta Ecclesia dicitur: Omnis gloria eius filiae regis ab intus . Sed qua exteriora sua etiam irreprehensibilia custodit, iure de ea subdidit: In fimbriis aureis circumamicta varietate, ut et pulchra sibi intus sit, et aliis foras; et se provehens per internam gloriam, et alios erudiens per exteriora operum exempla. Beatus igitur Iob dicat ex se, dicat ex persona universalis Ecclesiae: Quando secreto Deus erat in tabernaculo meo. Ut enim demonstret quantum intus profecerit, secreto Deum fuisse in suo tabernaculo perhibet. Ut etiam ostendat rectitudinis opera quantum extrinsecus custodivit, adiungit.