monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 19, 12, 2
Sicut uniuscuiusque hominis, sic sanctae Ecclesiae aetas describitur. Parvula quippe tunc erat, cum a nativitate recens verbum vitae praedicare non poterat. Hinc enim de illa dicitur: Soror nostra parvula est, et ubera non habet , quia nimirum sancta Ecclesia priusquam proficeret per incrementa virtutis, infirmis quibusque auditoribus praebere non potuit ubera praedicationis. Adulta vero Ecclesia dicitur, quando Dei verbo copulata, sancto repleta Spiritu, per praedicationis ministerium in filiorum conceptione fetatur, quos exhortando parturit, convertendo parit. De hac eius aetate Domino dicitur: Adolescentulae dilexerunt te . Universae quippe Ecclesiae, quae unam catholicam faciunt, adolescentulae vocantur, non iam vetustae per culpam, sed novellae per gratiam; non senio steriles, sed aetate mentis ad spiritalem congruae fecunditatem. Tunc ergo, cum in diebus illis Ecclesia, quasi quodam senio debilitata, per praedicationem filios parere non valet, reminiscitur foecunditatis antiquae dicens: Sicut fui in diebus adolescentiae meae. Quamvis post eosdem dies quibus deprimitur, iam tamen circa ipsum finem temporum grandi praedicationis virtute roboretur. Nam susceptis ad plenum gentibus, omnem Israeliticum populum, qui tunc inventus fuerit, in fidei sinum trahit. Scriptum quippe est: Donec plenitudo gentium introiret, et sic omnis Israel salvus fieret . Sed ante illa tempora erunt dies in quibus ab adversariis paululum videbitur oppressa, cum et horum dierum reminiscitur, dicens: Sicut fui in diebus adolescentiae meae, quando secreto Deus erat in tabernaculo meo.