monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 19, 9, 3
Ab adversariis namque suis duobus modis Ecclesia persecutionem patitur, scilicet aut verbis, aut gladiis. Sed cum verbis persecutionem sustinet, exercetur eius sapientia; cum vero gladiis, exercetur eius patientia. Sed verborum persecutiones ab haereticis nunc etiam quotidie toleramus, cum ipsi haeretici linguis nobis subdolis, et falsa humilitate blandiuntur. Persecutiones vero gladiorum iuxta finem mundi secuturae sunt, ut grana coelestibus horreis recondenda tanto verius a peccatorum paleis exuantur, quanto arctius affliguntur. Tunc electi omnes qui in illa fuerint tribulatione comprehensi reminiscuntur horum temporum in quibus nunc Ecclesia fidei pacem tenet, et superba haereticorum colla comprimit, non potentatu culminis, sed iugo rationis. Reminiscuntur nostri, qui quieta fidei tempora ducimus; qui etsi in bellis coarctamur gentium, non tamen in dictis expugnamur patrum. Beatus ergo Iob sanctae Ecclesiae typum tenens, quae tunc in illis angustiis invenitur; et tamen nostrae, ut dixi, quietis reminiscitur, sua transacta narrat, et aliis ventura denuntiat, dicens: