monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 19, 9, 2
Quia enim parabola similitudo nominatur, aperte constat quod per exteriorum verborum formam mysteria loquitur, qui ad loquendum parabolam assumpsisse memoratur. Cum etenim sua narrat, quaecunque sunt sanctae Ecclesiae ventura denuntiat; et per hoc quod ipse patitur, indicat quid illa patiatur. Nonnunquam vero sic suae historiae verba permiscet, ut nil allegoricum insonet; nonnunquam vero sic suos dolores loquitur, ac si ex voce dolentis Ecclesiae loquatur. In hac vero ultima sui parte sermonis ultimum tempus designat Ecclesiae, quando adversarios suos, id est carnales quosque, vel haereticos atque gentiles, quos nunc studet sapientiae auctoritate comprimere, effrenata iactantia elatos cogitur irrisa tolerare. Unde in hoc quoque sermone dicitur: Nunc autem derident me iuniores tempore, quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei . Et ipsa ordinis ratio exposcit ut per verba beati Iob ultima extremi sanctae Ecclesiae designentur dies, quando, persecutione crescente, apertas haereticorum voces tolerare compellitur, cum motus cordis sui, quos nunc intra cogitationum sinus contegunt, tunc in voce manifestati erroris aperiunt. Nunc enim, sicut per Ioannem dicitur , draco in abysso clausus tenetur, quia diabolica malitia in eorum subdolis cordibus occultatur. Sed sicut illic dictum est, educetur draco de puteo abyssi, quia quod modo prae timore tegitur, tunc contra Ecclesiam publice de iniquorum cordibus omne serpentinum virus aperitur. Nunc enim abscondit se sub blandiente lingua, saeviens conscientia, et malitia calliditatis, quasi quadam se tegit abysso simulationis; nunc Dominus, sicut Psalmistae voce dicitur, Congregat sicut in utre aquas maris . Uter quippe carnalis est cogitatio. Aquae ergo maris in utre congregatae sunt, cum amaritudo perversae mentis non erumpit exterius in vocem pravae libertatis. Veniet profecto tempus, quando contra hanc perversi atque carnales aperta voce praedicent quod nunc occulta cogitatione moliuntur. Veniet tempus, quando catholicam Ecclesiam non solum iniustis vocibus, sed etiam crudelibus plagis premant.