monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 19, 6, 5
12 Aperta ergo voce Dei ostenditur quia custos est virtutis infirmitas. Tunc quippe bene interius custodimur, cum per dispensationem Dei tolerabiliter tentamur exterius, aliquando vitiis, aliquando pressuris. Nam eis quoque quos viros novimus fuisse virtutum, tentationes atque certamina non defuere vitiorum. Hinc est enim quod ad consolationem nostram isdem praedicator egregius de se quaedam talia prodere dignatur, dicens: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis . Ad ima quippe pertrahit caro, ne extollat spiritus: et ad summa trahit spiritus, ne prosternat caro. Spiritus levat, ne iaceamus in infimis; caro aggravat, ne extollamur ex summis. Si non sublevante spiritu nos caro tentaret, perfectione procul dubio tentationis suae in ima deiiceret. Rursum vero si non tentante carne ad summa nos spiritus sublevaret, in superbiae casu ipsa nos peius sublevatione prosterneret. Sed fit certo moderamine ut dum unusquisque sanctorum iam quidem interius ad summa rapitur, sed adhuc tentatur exterius, nec desperationis lapsum, nec elationis incurrat, quoniam nec tentatio exterior culpam perficit, quia interior intentio sursum trahit; nec rursum intentio interior in superbiam elevat, quia tentatio exterior humiliat dum gravat. Sicque magno ordine cognoscimus in interiori profectu quid accipimus, in exteriori defectu quid sumus. Et miro modo agitur, ut nec de virtute quisquam extolli debeat, nec de tentatione desperare, quia dum spiritus trahit, et caro retrahit, subtilissimo iudicii interni moderamine, infra summa, et supra infima in quodam medio anima libratur. Bene ergo dicitur: Et aquas appendit mensura. Sequitur: