monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 19, 6, 4
Sic Paulum video fluminum et latronum, civitatis et solitudinis, maris ac terrae pericula sustinentem , frenantem ieiuniis ac vigiliis corpus, sustinentem frigoris et nuditatis aerumnam, ad ecclesiarum custodiam vigilanter se ac pastoraliter exercentem, ad tertium coelum raptum, rursumque eum in paradisum raptum , et audisse arcana verba quae non licet homini loqui; et tamen Satanae angelo ad tentandum conceditur , orat ut eximi debeat, et non exauditur. Cuius cum ipsa initia conversionis aspicio, perpendo quod ei superna pietas coelos aperit, seseque illi Iesus de sublimibus ostendit. Qui lumen corporis ad tempus perdidit, lumen cordis in perpetuum accepit. Ad Ananiam mittitur , vas electionis vocatur; et tamen de civitate eadem quam post visionem Iesu ingressus fuerat fugiens recedit, sicut ipse testatur dicens: Damasci praepositus gentis Arethae regis custodiebat civitatem Damascenorum, ut me comprehenderet; et per fenestram in sporta dimissus sum per murum, et sic effugi manus eius . Cui licenter dicam: O Paule, in coelo iam Iesum conspicis, et in terra adhuc hominem fugis? In paradisum duceris, secreta Dei verba cognoscis, et adhuc a Satanae angelo tentaris? Unde sic fortis, ut ad coelestia rapiaris? Unde sic infirmus, ut in terra hominem fugias, et adhuc a Satanae angelo adversa toleres, nisi quia ipse qui te sublevat rursum subtilissima te mensura moderatur, ut et in miraculis tuis nobis praedices virtutem Dei, et rursum in timore tuo reminisci nos faciat infirmitatis nostrae? Quae tamen infirmitas ne in desperationem nos pertrahat cum pulsat, dum de infirmitate tua Dominum rogares, quia auditus non es, nobis quoque locutus es quid audisti: Sufficit tibi gratia mea, nam virtus in infirmitate perficitur .