monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6224.447 > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 19, 6, 3
Hinc est enim quod Elias dum tot virtutibus in alta profecisset, quadam mensura suspensus est, dum Iezabel postmodum quamvis reginam, tamen mulierculam fugit . Perpendo quippe hunc mirae virtutis virum, ignem de coelo trahere, et secundo quinquagenarios cum suis omnibus petitione subita concremare, verbo coelos a pluviis claudere, verbo coelos ad pluvias aperire, suscitantem mortuos, ventura quaeque praevidentem; et ecce rursus animo occurrit, quo pavore ante unam mulierculam fugerit. Considero virum timore perculsum de manu Dei mortem petere, nec accipere; de manu mulieris mortem fugiendo vitare. Quaerebat enim mortem dum fugeret, dicens: Sufficit mihi, tolle animam meam; neque enim melior sum quam patres mei . Unde ergo sic potens, ut tot illas virtutes faciat? unde sic infirmus, ut ita feminam pertimescat, nisi quia aquae appenduntur mensura, ut ipsi sancti Dei homines et multum valeant per potentiam Dei, et rursum quadam mensura moderati sint per infirmitatem suam? In illis virtutibus Elias quid de Deo acceperat, in istis infirmitatibus quid de se esse poterat, agnoscebat. Illa potentia virtus fuit, ista infirmitas custos virtutis. In illis virtutibus ostendebat quid acceperat, in istis infirmitatibus hoc quod acceperat custodiebat. In miraculis monstrabatur Elias, in infirmitatibus servabatur.