monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 19, 6, 2
Virtutes electorum permista, ne extollantur, infirmitate temperat. Aquae in Scriptura sacra aliquando Spiritum sanctum, aliquando scientiam sacram, aliquando scientiam pravam, aliquando tribulationem, aliquando defluentes populos, aliquando mentes fidem sequentium, designare solent. Per aquam quippe sancti Spiritus infusio designatur, sicut in Evangelio dicitur: Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre eius fluent aquae vivae . Ubi evangelista secutus adiunxit: Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum. Rursum per aquam sacra scientia designatur, sicut dicitur: Aqua sapientiae salutaris potabit eos . Per aquam quoque prava scientia appellari solet, sicut apud Salomonem mulier, quae typum haereseos tenet, callidis suasionibus blanditur dicens: Aquae furtivae dulciores sunt . Aquarum etiam nomine nonnunquam solent tribulationes intelligi, sicut per Psalmistam dicitur: Salvum ne fac, Deus, quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam . Per aquam populi designantur, sicut per Ioannem dicitur: Aquae vero sunt populi . Per aquam quoque non solum fluxus decurrentium populorum, sed etiam bonorum mentes, fidei praedicamenta sequentium, designantur, sicut propheta ait: Beati qui seminatis super omnes aquas Et per Psalmistam dicitur: Vox Domini super aquas Hoc ergo in loco quid aquarum nomine nisi electorum corda signantur, quae per intellectum sapientiae auditum iam supernae vocis acceperunt? De quibus recte dicitur: Et aquas appendit mensura. . Quia sancti ipsi qui sancto sublevante Spiritu ad summa rapiuntur, quandiu in hac vita sunt, ne aliqua elatione superbiant, quibusdam tentationibus reprimuntur, ut nequaquam tantum proficere valeant quantum volunt, sed ne extollantur superbia, sit in eis ipsarum quaedam mensura virtutum.