monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 19, 3, 3
Quamvis hoc intelligi et aliter potest. Nam via eius non inconvenienter accipitur hoc ipsum quod venit ad cor, seseque nobis intrinsecus infundit. Locus vero eius fit cor, ad quod veniens permanet. De hac quippe via illius dicitur: Vox clamantis in deserto, parate viam Domino ; id est, in corde vestro venienti Sapientiae aditum reserate, sicut alias dicitur: Iter facite ei qui ascendit super occasum . Super occasum fuit ascendere, ipsam mortem quam pertulerat resurgendo superasse. Ait ergo: Ei qui ascendit super occasum, iter facite; id est, resurgenti Domino in vestris cordibus per fidem viam praebete. Hinc Ioanni per spiritum dicitur: Praeibis ante faciem Domini parare vias eius . Quisquis etenim praedicando a sordibus vitiorum corda audientium mundat, venienti sapientiae viam praeparat. Habet ergo viam ista sapientia, habet et locum: Viam qua venit, locum quo manet, sicut ipsa ait: Si quis diligit me, sermonem meum servabit; et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus . Via est igitur qua venit, locus quo manet. Sed quo venit, quae ubique est? An venire est sapientiae per illuminationem mentis nostrae indicare praesentiam maiestatis suae? Et quia hominibus incertum est vel in cuius cor veniat, vel in quo postquam venerit permanendo requiescat, recte nunc dicitur: Deus intelligit viam eius, et ipse novit locum illius, quia solius divinae visionis est cernere, vel quibus modis intellectus sapientiae ad cor hominis veniat, vel cuius mens intellectum vitae, quem perceperit, mortiferis cogitationibus non amittat. Et quia haec eadem sapientia per humanitatis gratiam manifestata in cunctis mundi partibus electorum fuerat corda repletura, recte subditur.