monumenta.ch > Hieronymus > bnf17226.159 > bsbClm6224.291 > csg75.700 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 19, 3, 2
Haec coaeterna Deo sapientia aliter viam habet, atque aliter locum. Locum vero si quis intelligat, non localem. Nam teneri corporaliter non potest Deus; sed, ut dictum est, locus intelligitur non localis, Locus sapientiae Pater est, locus Patris sapientia. sicut ipsa Sapientia attestante dicitur: Ego in Patre, et Pater in me. Aliter ergo ipsa sapientia habet viam, atque aliter locum. Viam per humanitatis transitum, locum vero per flatum divinitatis. Inde enim non transit. unde aeterna est; sed inde transit, unde propter nos apparuit temporalis. Sic namque in Evangelio scriptum est: Quia egrediens ab Iericho Dominus transibat; duo autem caeci sedentes iuxta viam clamaverunt, dicentes: Domine, miserere nostri fili David . Ad quorum vocem, sicut illic scriptum est, stetit Iesus, et lumen reddidit. Quid est autem transeundo audire, stando lumen restituere, nisi quod per humanitatem suam nobis misertus est, qui per divinitatis suae potentiam a nobis mentis nostrae tenebras exclusit? Quod enim propter nos natus et passus est, quod resurrexit, ascendit in coelum, quasi transit Iesus, quia haec nimirum actio temporalis est. Sed stans eos tetigit et illuminavit, quia non sicut illa dispensatio temporalis, ita verbi aeternitas transit, quae in se manens innovat omnia. Stare enim Dei, est incommutabili cogitatione mutabilia cuncta disponere. Qui ergo voces petentium transiens audivit, stans lumen reddidit, quia etsi propter nos temporalia pertulit, inde tamen nobis lucem tribuit, unde habere mutabilitatis transitum nescit. Quia igitur quando per carnem appareret hominibus incertum fuit, recte nunc dicitur: Deus intelligit viam eius, et ipse novit locum illius. Ac si aperte diceretur: Humanae cogitationi occulta sunt, vel quando per carnem ad homines sapientia veniat, vel quomodo apud Patrem invisibilis, etiam cum foris apparuerit, persistat.