monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 19, 1, 4
At contra in bono volucres poni solent, sicut in Evangelio Dominus cum similitudinem regni coelestis ex grano sinapis denuntiaret, dixit: Cui simile est regnum Dei, et cui simile aestimabo illud? Simile est grano sinapis, quod acceptum homo misit in, hortum suum, et crevit, et factum est in arborem magnam, et volucres coeli requieverunt in ramis eius . Ipse quippe est granum sinapis qui in horti sepultura plantatus, arbor magna surrexit. Granum namque fuit cum moreretur, arbor cum resurgeret. Granum per humilitatem carnis, arbor per potentiam maiestatis. Granum, quia vidimus eum, et non erat aspectus ; arbor autem, quia speciosus forma prae filiis hominum . Huius arboris rami sancti praedicatores sunt. Et videamus quam late tendantur. Quid enim de eis dicitur? In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum . In istis ramis volucres requiescunt, quia sanctae animae, quae quibusdam virtutum pennis a terrena cogitatione se sublevant, in eorum dictis atque consolationibus ab huius vitae fatigatione respirant. Hoc igitur in loco postquam de sapientia dictum est: Abscondita est ab oculis omnium viventium, recte subiungitur: Volucres quoque coeli latet, quia in hac corruptibili carne constituti, naturae eius potentiam ipsi quoque videndo non penetrant, qui iam per meritum sanctae contemplationis volant. Ubi apte subiungitur: