monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 19, 1, 3
In Scriptura enim sacra volucres aliquando in malo, aliquando in bono dantur intelligi. Per volucres quippe nonnunquam potestates aereae designantur, bonorum studiis adversae. Unde Veritatis ore dicitur: Quoniam senem quod secus viam cecidit, venerunt volucres, et comederunt illud ; quia nimirum maligni spiritus humanas mentes obsidentes, dum cogitationes noxias ingerunt, verbum vitae a memoria evellunt. Hinc rursum cuidam diviti superba sapienti dicitur: Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos; Filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet . Vulpes valde fraudulenta sunt animalia, quae in fossis vel specubus se abscondunt; cumque apparuerint, nunquam rectis itineribus, sed tortuosis anfractibus currunt. Volucres vero, ut novimus, alto volatu se in aera sublevant. Nomine ergo vulpium dolosa atque fraudulenta, nomine autem volucrum, haec eadem superba daemonia designantur. Ac si dicat: Fraudulenta et elata daemonia in corde vestro, id est in cogitatione superbiae inveniunt habitationem suam; Filius autem hominis ubi caput suum reclinet non habet, id est, humilitas mea requiem in superba mente vestra non invenit. Quasi enim quodam volatu volucris illa prima se extulit, quae per elatam cogitationem dixit: In coelum conscendam, super astra coeli exaltabo solium meum, sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis, ascendam super altitudinem nubium, et ero similis Altissimo . Ecce quam alta superbe volando petiit. Quem etiam volatum et primis hominibus persuasit. Ipsi quippe volando quasi super se ire conati sunt, quando eis dictum est, ut gustarent, et essent sicut dii . Cumque similitudinem divinitatis appetunt, immortalitatis munera perdiderunt . Qui in terram moriendo non issent, si super terram humiliter stare voluissent.