monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 18, 52, 4
Notandum nobis est quod sanctus vir, ut longe distare ab hac sapientia angelos demonstraret, dicit: Non dabitur aurum obryzum pro ea. Qui ut antiquos etiam Patres sacri eloquii tractatores inferiores ostenderet, adiunxit: Nec appendetur argentum in commutatione eius. Ut philosophorum quoque sapientiam huic monstraret longe subesse, intulit: Non conferetur tinctis Indiae coloribus. Atque subiunxit: Nec lapidi sardonycho pretiosissimo, vel sapphiro. Ut in illa quoque superna civitate nullum pervenire ad aequalitatem Unigeniti demonstraret, addidit: Non adaequabitur ei aurum vel vitrum. Ut prophetas quoque ei subesse ostenderet, adiunxit: Nec commutabuntur pro ea vasa auri excelsa et eminentia, nec commemorabuntur in comparatione eius. Trahitur enim sapientia de occultis. Ad extremum vero ut ipsos quoque in Ecclesia haereticos increparet, qui a gentilitatis errore venientes, fidem quam percipiunt, per superbiam scindunt. addidit: Non adaequabitur ei topazium de Aethiopia. Ac si patenter insinuet, dicens: Hi qui ex peccati nigredine ad conversionem veniunt, aequari Deo homini non possunt, quamvis multis colorum virtutibus resplendere videantur. Quorum ut superbia refutetur, apte subiungitur: