monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 18, 52, 3
Huic se sapientiae quasi quoddam topazium de Aethiopia aequari voluit, cum quidam haeresiarches dixit: Non invideo Christo Deo facto, quoniam si volo, et ipse possum fieri. Qui Iesum Christum Dominum nostrum, non per mysterium conceptionis, sed per profectum gratiae Deum putavit, perversa allegatione astruens cum purum hominem natum, sed, ut Deus esset, per meritum profecisse, atque ob hoc aestimans et se et quoslibet alios posse ei coaequari, qui filii Dei per gratiam fiunt, non intelligens, non attendens, quia non adaequabitur ei topazium de Aethiopia. Aliud est enim natos homines gratiam adoptionis accipere, aliud unum singulariter per divinitatis potentiam Deum ex ipso conceptu prodiisse. Nec aequari potest gloriae Unigeniti habitae per naturam alia accepta per gratiam; Mediator quippe Dei atque hominum, homo Christus Iesus , non sicut iste haereticus desipit, alter in humanitate, alter in Deitate est. Non purus homo conceptus atque editus, post per meritum ut Deus esset accepit, sed nuntiante angelo, et adveniente Spiritu, mox Verbum in utero, mox intra uterum Verbum caro, et manente incommutabili essentia, quae ei est cum Patre et cum sancto Spritu coaeterna, assumpsit intra virginea viscera unde et impassibilis pati, et immortalis mori, et aeternus ante saecula temporalis posset esse in fine saeculorum, ut per ineffabile sacramentum, conceptu sancto, et partu inviolabili, secundum veritatem utriusque naturae, eadem virgo et ancilla Domini esset et mater. Sic quippe ei ab Elisabeth dicitur: Unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me ? Et ipsa Virgo concipiens dixit: Ecce ancilla Domini; fiat mihi secundum verbum tuum . Et quamvis ipse aliud ex Patre, aliud ex Virgine, non tamen alius ex Patre, alius ex Virgine, sed ipse est aeternus ex Patre, ipse temporalis ex matre; ipse qui fecit, ipse qui factus est; ipse speciosus forma prae filiis hominum per divinitatem, et ipse de quo dictum est: Vidimus eum, et non erat aspectus, et non est species ei neque decor , per humanitatem. Ipse ante saecula de Patre sine matre, ipse in fine saeculorum de matre sine patre. Ipse templum, ipse conditor templi; ipse auctor operis, ipse opus auctoris; manens unus ex utraque et in utraque natura, nec naturarum copulatione confusus, nec naturarum distinctione geminatus. Sed quia non haec tractanda suscepimus, ad exponendi ordinem redeamus.