monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 18, 52, 2
Quid Aethiopiam, nisi praesentem mundum accipimus? quae coloris nigredine designat peccatorem populum, foeditate meritorum. Aliquando vero Aethiopiae nomine specialiter gentilitas designari solet, infidelitatis prius nigra peccatis. Quam veniente Domino Habacuc propheta vidit timore perterritam, et ait: Tanacula Aethiopium expavescunt, tabernacula terrae Madian . David quoque propheta videns quod ad Iudaeam redimendam veniret Dominus, sed ante gentilitas crederet, et postmodum Iudaea sequeretur, sicut scriptum est: Donec plenitudo gentium introiret, et sic omnis Israel salvus fieret ; dicit: Aethiopia praeveniet manus eius Deo ; id est, priusquam Iudaea credat, salvandam se offert omnipotenti Deo peccatis nigra gentilitas. Topazium vero pretiosus lapis est; et quia Graeca lingua παν omne dicitur, pro eo quod omni colore resplendet, topazium quasi topantium vocatur. Dum vero in Deum conversa gentilitas credidit, ex ea multi ita sunt dono sui Spiritus locupletati, ut quasi multis coloribus, sic multis virtutibus luceant. Sed ne acceptis quisquam virtutibus extollatur, a sancto viro nunc dicitur: Non adaequabitur ei topazium de Aethiopia. Ac si aperte dicat: Nullus sanctorum quibuslibet virtutibus plenus, ex ista tamen nigredine mundi collectus, aequari ei potest, de quo scriptum est: Quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei . Nos quippe etsi sancti efficimur, non tamen sancti nascimur, quia ipsa naturae corruptibilis conditione constringimur, ut cum Propheta dicamus: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea . Ille autem solus veraciter sanctus natus est, qui ut ipsam conditionem naturae corruptibilis vinceret, ex commistione carnalis copulae conceptus non est.