monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 18, 50, 2
Omnes enim supernae patriae electi, sancti quidem et iusti sunt; sed participatione sapientiae, non comparatione. Quid enim sunt homines Deo comparati? Lumen autem sapientia, lumen et servi sapientiae vocari solent. Sed illa lumen illuminans, isti lumen illuminatum, sicut scriptum est: Erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum . Istis autem tantummodo dicitur: Vos estis lux mundi . Iustitia quidem sapientia, iustitia et servi sapientiae nuncupantur; sed illa iustitia iustificans, isti autem iustitia iustificata. De Deo quippe, qui sapientia est, dicitur: Ut sit ipse iustus et iustificans ; isti vero dicunt: Ut nos efficeremur iustitia Dei in ipso . Aliter ergo venerandum est lumen illuminans, aliter lumen illuminatum; aliter iustitia iustificans, aliter iustitia iustificata. Sapientia vero est, et sapit; nec habet aliud esse, aliud sapere; servi autem sapientiae esse quidem sapientes possunt, nec tamen hoc habent esse quod sapere; nam esse possunt, et sapientes non esse. Habet vitam sapientia, sed non aliud habet, et aliud est, quippe cui hoc est esse quod vivere. Servi autem sapientiae cum habent vitam, aliud sunt, et aliud habent, quippe quibus non est hoc ipsum esse quod vivere; nam possunt iuxta aliquid esse, nec vivere. Aliud quippe illis est esse, aliud vivere, quia in ipso parente primo essentiam habuere per initium, vitam per accessum; quoniam prius de terra factus est homo, et postmodum, sicut scriptum est: Inspiravit in faciem eius spiraculum vitae, et factus est homo in animam viventem . Sapientia vero habet essentiam, habet vitam; sed hoc quod habet, ipsa est. Proinde incommutabiliter vivit, quia non ex accidenti, sed essentialiter vivit. Sola ergo cum Patre et sancto Spiritu veraciter est, cuius essentiae comparatum esse nostrum, non esse est. Huic si coniungimur, sumus, vivimus, sapimus; huic si comparamur, nec sapimus, nec vivimus omnino, nec sumus.