monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 18, 48, 2
Quis hoc sanum sapiens iuxta litteram sentire dignetur? Vitrum quippe, ut superius diximus, auro longe est vilius; et postquam dictum est quod aurum huic sapientiae non adaequatur, adhuc quasi crescendo subiungitur quod ei quoque nec vitrum possit aequari. Sed ipsa nos littera ab historico intellectu deficiens, ad indagandum allegoriae mysterium mittit. Auri namque metallum novimus potiori metullis omnibus claritate fulgere. Vitri vero naturae est ut extrinsecus visum, pura intrinsecus perspicuitate luceat. In alio metallo quidquid intrinsecus continetur absconditur; in vitro vero quilibet liquor qualis continetur interius, talis exterius demonstratur, atque, ut ita dixerim, omnis liquor in vitreo vasculo clausus patet. Quid ergo aliud in auro vel vitro accipimus, nisi illam supernam patriam, illam beatorum civium societatem, quorum corda sibi invicem et claritate fulgent, et puritate translucent? Quam Ioannes in Apocalypsi conspexerat, cum dicebat: Et erat structura muri eius ex lapide iaspide; ipsa vero civilas aurum mundum similis, vitro mundo . Quia enim sancti omnes summa in ea beatitudinis claritate fulgebunt, instructa auro dicitur.