monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 18, 38, 2
Sciendum magnopere est quia tanto unaquaeque anima fit pretiosior ante oculos Dei, quanto prae amore veritatis despectior fuerit ante oculos suos. Hinc ad Saul dicitur: Nonne cum parvulus esses in oculis tuis, caput te constitui in tribubus Israel ? Ac si aperte diceret: Magnus mihi fuisti, quia despectus tibi; sed nunc quia magnus tibi es, factus es despectus mihi. Unde et per prophetam dicitur: Vae qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes . Tanto ergo fit quisque vilior Deo, quanto pretiosior sibi; tanto pretiosior Deo, quanto propter eum vilior sibi: Quia humilia respicit, et alta a longe cognoscit . Omne itaque pretiosum vidit oculus eius. In Scriptura sacra videre Dei, aliquando pro eligere ponitur, sicut in Evangelio scriptum est: Cum esses sub ficu, vidi te ; id est, positum te sub umbra legis elegi. Vidit ergo pretiosum quia humilia elegit: Infirma enim mundi elegit Deus, ut confunderet fortia . Vidit pretiosum, cum humanam animam de se abiecta sapientem gratiae suae illustratione respexit. De qua videlicet anima per prophetam dicitur: Si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris . Vilis quippe Deo est mundus praesens, pretiosa vero ei est anima humana. Qui ergo pretiosum a vili separat, quasi os Domini vocatur, quia per eum Deus verba sua exerit, qui ab amore praesentis saeculi loquendo quae potest, humanam animam evellit. Et quia novi Testamenti doctores ad hoc usque perducti sunt, ut occultas quoque allegoriarum caligines in veteri Testamento rimentur, recte subditur: